CARYOTAE

CARYOTAE
CARYOTAE
dicebantur olim palmarum maiores, sicut minores communes et dactyli: nomen a nucali forma nactae. Earum maximas sex digitos in longitudine efficere, scribit Diodorus, τοὺς μεν` μείζους κατα τὸ μέγεθος ἕξ δακτύλων ὄτας: quô pactô quaterni iuncti 24. digitos explent, h. e. pedem cum semipede. Inprimis vero sic dicebantur, quae formam habebant nucis et multô succô abundabant. Nam, ut scribit Plin. l. 13. c. 4. post Theophrastum, l. 15. c. 17. differunt figurâ roiunditatis aut proceritatis. Qui soli Iudaeae quoque et Orienti, i. e. Babyloniae et Persidi illas vindicat: Ab his caryotae maxime celebrantur, et cibô quidem, sed et succô uberrimae. Ex quibus praecipua vina Orienti, iniqua capiti, unde pomo nomen. Sed ut copia ibi atque fertilitas, ita nobilitas in Iudaea, nec in tota sed Hierichunte maxime, quamquam laudatae et Archelaide et Phaselide atque Liviade, gentis eius convallibus. Nempe maiores erant Babylonicae caryotae, quarum clarissimae, Regiae dictae, in horto Bagoi Eunuchi nascebantur: at meliores Iudaicae fuêre; quae proin Caryotae absolute appellatae sunt, quaeque ut ob raritatem cariores essent, Iudaei annonam eorum incensuri, non ubivis nasci nec multas sinebant, quo de monopolio eorum vide Strabonem, l. 17. ubi de papyro. Lusitani hodie Caryossos vel Caryoces vocant, non obscuris indiciis prisci nominis: cuiusmodi fructus repererunt in Insulis Occidentalibus, ut in Insula D. Thomae; formâ et magnitudine Citrii mali, quod limonium vulgo vocant, colore luteô. Quemadmodum Xenophon de Caryotis Babylonicis, colorem earum ab electro nihil differre, ait. De quibus proin aurei coloris palmulis, intelligenda forte Galeni χρυσοβάλανος est, nostris Medicis ignorata. Sed et in Fortunatis Insulis inveniri, Plinius alicubi habet, etc. Hodie grandiores palmae, h. e. Caryotae, ad nos non importantur, sed minores tantum, quos dactylos vocabant: caryotae tamen per errorem vulgo appellantur. Sed ne in Graeciam quidem, Xenophontis temporibus, maiores illas invehi consuesle, docet is in Expedit. Cyri, ubi de palma Babyloniae etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1320. et 1321. ubi Indicam palma, cuius fructum Lusitani coccos vocant, a palma Vetere longe diversam esse, neque proin caryotas, neque dactylos, Indiam ferre, inter alia, pluribus ostendit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • NUCATAE — in veter. Inscr. NUCATAE DE SELECTIS EX X. L. PROFUNDANTUR. ubi vulgo male scriptum, MICATAS: Graecis καρυωτοὶ sunt, caryotae quoque Solino, c. ult. h. e. caryotae palmae, quod integrum est, ut Graecis καρυωτοὶ φοίνικες. Caryotae absolute Ovidio …   Hofmann J. Lexicon universale

  • THEBE — I. THEBE Latinis Thebae, urbs Boeotiae ad Ismenum Fluv. Aliquot milliar. ab Asopo in Boream regionis quondam primaria. Tiva Sophiano, et Stives, vel Stibes. Eius arx Camaea dicta fuit. Nunc vicus, paucorum incolarum, sub Turcis, 50. mill. pass.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Dothiorella — Scientific classification Kingdom: Fungi Division: Ascomycota Class: Dothideomycetes …   Wikipedia

  • DAMASCENI Senes — apud Mattial. l. 5. Epigr. 18. Quod tibi Decembri mensae, quo volant mappae, Gracilesqueve ligulae, cereiqueve, chartaequeve Et acuta senibus testa cum Camascenis, Praeter libellos vernulas nihil misi: Pruna sunt Damascena, quod siccata… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OFFA — I. OFFA Rex Merciorum, caesô Bernedô. Fossam ingentem ad regni sui partem eo melius defendendam duci curavit: bellô illatô Regibus Cantii, Saxoniae Occident. etc. Ethelbertum Anglorum Orient. Regem, sub praetextu filiam suam ei despondendi, e… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PALATHAE — Graecis παλάθαι, ficuum dicebantur globi velmassae; quo modo similiter in massam conditae afferebantur caryotae. Cottana item et pruna, apud Statium, l. 4. Sylv. 9. v. 27. Nusquam turbine conditus ruenti Prunorum globus atque cottanorum. Ubi… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”